

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 9: Versus 3
Et apparuit,etc. Moyses sanctus mortuus, Elias vivus in coelum raptus, visi in majestate cum Domino (ut Lucas dicit) futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant: qui tempore judicii vel vivi in carne reperientur vel mortui.Elias cum.[BEDA.]Legislator et eximius prophetarum apparent: loquuntur cum Domino in carne vivente, ostendentes ipsum esse quem lex et prophetae promiserunt; non in infimis, sed in monte cum illo, quia qui terrena desideria mente transeunt solvi majestatem Scripturae sanctae, quae in Domino impleta est, perspiciunt.